VALLESTA

VALLESTA
VALLESTA
vel ex veter inscriptione ad urbem Genevam, Valinsa, regio Helvetiae, de cuius situ vide in voce Valesia. An a Valle, quod hinc atque hinc altissimis montibus vallata sit, an ab arce Valeria, quae Seduni est, an a Dea Valionia, quae ut alit Sipontinus, vallibus praesidens, apud Vallesianos vel Valinsanos culta est? Vallis enim fertilissima, munitissima, anoena: in longitudinem fere C. M. pasl. patert. coeterum angusta, nisi qua inter montes in alias valles diffunditrud, quarum quaedam XV. nonnulae etiam XXXM. pass. longae sunt. Vide Simlerum, de Val. l. 1. Munster. Cosmogr. l. 3. Cluver. l. 2. c. 4. e quibus medius eam ab Oriente ad Occidentem extendit per quatuor, Mercator vero per quinque dierum spatium. Quibusdam Pennina vallis dicitur: Polybiius, l. 3. incolas Ardyes nominâsle videtur: quorum vestigium remansisle vult Cluver. l. 2. c. 7. in vico Arnen: melius forte in vico et fluv. Ardonio. Hîc Viberi olim, Seduni, et Veragri, de quibus suô locô. German. Wallis vel Wallisserland, Gall. Valley aut Vallez: praeter alia croci, maguô gentis lucrô ferax. TotaVallesia in duas pattes dividitur: superiorem, ab ortu Rhodani, usque ad Morsiam fluv. qui infra Sedunum Rhodano miscetur; hanc liberi Vallesiani, olim Viberi seu Iuberi, et Seduni, incolunt, in septem iterum conventus, quos Decumas vel Desenas, German. Zenden vocant, divisi: Et Inferiorem, a Morsia ad Agaunum, quae a Valesianis subactis, olim Veragris habitatur, et in 6. conventus dispescitur, quos Panner vocant, eo quod singuli propriis vexillis utuntur. Hi cum Sedunis et Viberis bella gessêre diu, donec ante annos circiter 200. eorum imperium subierunt, a quibus proin Praefectos habent, qui ius dicant, et Rem publ. administrent. Omnium tamen Prince. Episxopus Sedunensis est, qui summam tam in Ecclesiasticis, quam in civilibus rebus auctoritatem obrinet, et Comes atque Praefectus Valesiae nuncupatur. Primum cum Bernatibus foedus huic genti fuit decennale, quod finitum A. C. 1250. Dein cum Lucerna, Uria et Underwaldia foedus fecêre quinque convenrus Valesianorum A. C. 1417. cum illis cum Guilielmo Raronio Episcopo et patre eius Guiscardo, quos per seditionem exturbârant, res esset, et Raroniis utpote civibus suis, Bernates opitularentur. Mox, pace compositâ, Raronii restituti sunt. Tum cum Bernatibus
rursum ad tempus foedus initum, donec A. C. 1475. quô omnia moenia et arces, Agaunô exceptô, diruerunt, illud perpetuum factum, quod splendidis legationibus uttinque missis annis centum post renovatum ac confirmatum est. Bienuiô tamen ante Uriae, Suitiae et Under valdiae certâ pactione quoque se coniunxerunt. Tandem, cum de religione, et Cleri moribus graves controversiae obortae essent. Adrianus Episcopus et septem Decumae, foedus pepigerunt A. C. 1533. Friburgi, cum septem Helvetiae pagis, qui ex integro Latinos ritus sequuntur. Patria regio haec Platerorum, qui Medicinae inprimis. gloriâ apud Basilienses, effloruêre. Vide Stumpf. Chron. Helvet. l. 11. Simlerum, praeter opus supra memoratum, ctiam in l. de Helvet. descr. Guillimannum, etc. Conventus Valesiae superioris septem: Gomesianus Gomms. Brigianus Brig. Vespianus Visp. Raronius Leucianus Leuck. Siderianus Sider.
Sedunensis, Sitten.
Qui omnes 30. Ecclesias seu Parochias continent.
Conventus inferioris Valesiae sex.
Gundisianus Gundis. Ardonius Ardon. Sallionius Sallion seu Schellen. Martiniacus Martinach. Intramontius Intermont. S. Mauritii. Qui sex conventus paroecias 24. comprehendunt: et propriô idiomate utuntur, cum in superiore Valesia, Germanica lingua potissimum in usu sit. Erant olim partim sub Sabaudiae Ducibus, partim sub Episcop. propriisque Dominis, donec inter hos et liberos Vallesianos bellô exortô illi his victi subesle coeperunt, ut dictum. Coeterum extra ipsam Vallesiam, tres praefecturas bellô Sabaudiô cepêre Vallesiani: primam Montei dictam, alteram Iuianum, tertiam vallem Alpium, vulgo Hochtal: sed unam harum Emanueli Philiberto restituerutn, Simler.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Historia de Manzanillo — Localización de Manzanillo en México. La historia de Manzanillo es la historia del municipio de Manzanillo, en el estado de Colima, México. La importancia de Manzanillo radica en su río homónimo, convertido en la actualidad en un casi inexistente …   Wikipedia Español

  • Palamós — Saltar a navegación, búsqueda Palamós Escudo …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”